Gothart
–
Ad mortem festinamus (Каталония, 14 в.)
- Продолжительность:
- 04:00
- Формат:
- mp3
На этой странице Вы можете скачать песню Gothart — Ad mortem festinamus (Каталония, 14 в.) в формате mp3 или слушать её онлайн совершенно бесплатно. Наслаждайтесь лучшими треками, альбомами и новинками в исполнении Gothart без ограничений.
Текст песни "Gothart — Ad mortem festinamus (Каталония, 14 в.)"
Ad mortem festinamus,
peccare desistamus.
1. Scribere proposui
de contemptu mundano,
ut degentes seculi
non mulcentur in vano.
Iam est hora surgere
a sompno mortis pravo.
2. Vita brevis breviter
in brevi flnietur
mors venit veiociter
quae neminem veretur.
Omnia mors perimit
et nulIi miseretur.
3. Ni conversus fueris
et sicut puer factus,
et vitam mutaveris
in meliores actus,
intrare non poteris
regnum Dei beatus.
4. Tuba cum sonuerit,
dies erit extrema
et iudex advenerit,
vocabit sempiterna
electos in patria
prescitos ad inferna.
5. Quam felices fuerint
qui cum Christo regnabunt,
facie ad faciem
sic eum spectabunt,
Sanctus, sanctus Dominus
Sabaoth conclamabunt.
6. Et quam tristes fuerint
qui eterne peribunt,
pene non deficient
nec propter has obibunt.
Heu, heu, miseri,
nunquam inde exibunt.
7. Cuncti reges seculi
et in mundo magnates
advertant et clerici
omnesque potestates:
fiant velut parvuli,
dimittant vanitates.
8. Heu, fratres karissimi,
si digne contempiemus
passionem Domini,
amara et si flemus,
ut pupillam oculi
servabit ne peccemus.
9. Aima Virgo virginum,
in celis coronata
apud tuum filium
sis nobis advocata.
Et post hoc exilium
occurrens mediata.
10. Vile cadaver eris:
cur non peccare vereris?
cur intumescere quaeris?
ut quid pecuniam quaeris?
quid veges pomposas geris?
ut quid honores quaeris?
cur non paenitens confiteris?
contra proximum non laeteris?